Augustinus, Epistolae, 241, 2.
1 | Tu autem, peto, digneris breviter respondere quomodo accipias quod ait Apostolus, Qui adhaeret meretrici, unum corpus est; qui autem adhaeret Domino, unus spiritus est (I Cor. VI, 16, 17). |
2 | Diversi enim sexus corpora sibi adhaerentia, unum corpus dixit. |
3 | Et cum spiritus humanus nullo modo possit dicere, Ego et Dominus unum sumus; tamen cum adhaeret Domino, unus spiritus est: quanto magis ille qui verissime dixit, Ego et Pater unum sumus (Ioan. X, 30), quia inseparabiliter Patri cohaeret, ipse et Pater unus Deus est? |
4 | Si tamen vel hoc verbum admittitur in illa divinitate, ut dicamus, cohaeret, quod nunquam omnino vel fuit vel esse poterit ulla distantia separatum. |
5 | Ad hoc responde, utrum tibi placeat biformem spiritum dici, quando qui adhaeret Domino, unus spiritus est. |
6 | Quod si tibi non placet, nec ego triformem Deum dixi Patrem et Filium et Spiritum sanctum, sed unum Deum. |
7 | Si autem in praesentia vis ut colloquamur, gratiam quidem habeo dignationi et benevolentiae tuae. |
8 | Sed sicut iam mihi aliud quod voluisti rescribere dignatus es; ita dignare rescribere dictaturos nos esse quae dicturi sumus, et non deero voluntati tuae, quantum me adiuverit Dominus. |
9 | Nam si scribis et scribo non nos aedificat; quomodo nos aedificat dicis et dico, ubi post verborum strepitum non inveniamus quod legendo recenseamus? |
10 | Augustinus haec dictavi, et relectis subscripsi. |
11 | Abstineamus nos a conviciis, ne tempus inaniter impendamus; et ad id quod agitur inter nos potius advertamus. |