monumenta.ch > Augustinus > 1
>>> Augustinus, Epistolae, 241, 2.

Augustinus, Epistolae, 241, 1.

1 Litterae tuae nec ad reddenda convicia me provocare, nec a reddendis litteris revocare potuerunt.
2 Ea quippe quae scripsisti, moverent me, si a veritate Dei non a potestate hominis dicerentur.
3 Dixisti consilium meum arborem curvam et nodosam, quae nihil in se rectum habet, et aciem pervertit oculorum.
4 Quid in me diceres, si a placito quod inter nos mane statueramus, ego recessissem, et in refacillima quae recte placuerat, curvam refragationem et nodos difficultatis posuissem?
5 Neque enim aqua coenosa ingurgitatum me iudicares, sed perfidiae, quod multo peius est, ebrietate submersum, si non talis post prandium rediissem, qualis ante prandium recessissem.
6 Sed ecce numquid non rescripsisti quod voluisti, et nullam calumniam formidasti?
7 Sic ergo potes et caetera, ut sit quod vel nos ipsi, vel alii possint considerare et iudicare.
8 Quod enim dicis triformem Dei personam me credere, si legere dignatus fuisses quod aliud aliquanto prolixius misi, et ad ea quae ibi scripta sunt respondere voluisses; hoc fortasse non diceros.
9 Sed tamen ecce et hoc ipsum quod triformem Dei personam dicam, et dictasti, et conscriptum misisti, et nullam calumniam timuisti: ecce ostendisti verum esse quod dico, non ideo te, sicut placuerat cum simul essemus, verba tua dictare noluisse, quia calumniam timebas, sed quia de veritate non confidebas.
10 Modo quia iam tibi placuit dictare an triformem Dei personam credam; respondeo me non ita credere: una quippe forma est, quia una, ut ita dicam, deitas, et ideo unus Deus Pater et Filius et Spiritus sanctus.
Augustinus HOME