monumenta.ch > Augustinus > 3
Augustinus, Epistolae, 239, 2. <<<    

Augustinus, Epistolae, 239, 3.

1 Si autem sic vis ut etiam ego dicam fidem meam, quomodo te dicis dixisse tuam, ego etiam brevius possum dicere, credere me in Patrem et Filium et Spiritum sanctum.
2 Si autem proprium aliquid unde dissentis a me, vis audire: credo in Patrem et Filium et Spiritum sanctum, nec Filium dicens Patrem, nec Patrem Filium, nec utriusque Spiritum sanctum vel Patrem vel Filium; et tamen Patrem Deum, et Filium Deum, et Spiritum sanctum Deum, solum aeternum et immortalem propria sua substantia, sicut Deus solus et aeternus et immortalis est, ea divinitate quae est ante saecula.
3 Hoc si tibi displicet, et placet a me audire quemadmodum de Scripturis sanctis asseratur, lege etiam illud quod prolixius conscriptum misi Benignitati tuae.
4 Si autem illud tibi non vacat legere, nec mihi vacat frustra verba iactare.
5 Possum tamen, quantum Dominus dederit facultatis, vel dictanti tibi vel scribenti ego quoque vel dictando vel scribendo ad quod volueris respondere.
6 Huic scripturae a me dictatae et relectae ego Augustinus subscripsi.
Augustinus HOME