Augustinus, Epistolae, 239, 2.
1 | Haec et praesens dicerem, si quemadmodum placuerat, verba nostra exciperentur. |
2 | Sed quia hoc noluisti, dicens te a nobis timere calumniam, et a placito cui mane consenseras, post prandium recessisti; utquid dicerem quod, quemadmodum velles, me dixisse narrares, et ego non haberem unde ostenderem quid vel quemadmodum dixerim? |
3 | Noli ergo ulterius iactare quod tu fidem tuam dixeris, et ego meam non dixerim; quia sunt homines qui considerent me potius habuisse fiduciam fidei meae, qui eam scribi voluerim; te autem non habuisse, dum quasi calumniam pertimescis. |
4 | Paratus ergo eras negare, si tibi obiiceretur quod contra fidem meam aliquid dixeris. |
5 | Vide ergo quid de te ipse sentiri feceris. |
6 | Quod si obiectum non eras negaturus, cur dictum scribi noluisti; praesertim cum magnopere voluisses etiam honoratos viros nostro interesse sermoni? |
7 | Cur ergo volens calumniam devitare, notariorum stilum timebas, et clarissimorum virorum testimonium non timebas? |