Augustinus, Epistolae, 238, 5, 28.
1 | Noli ergo attendere quomodo vincatur Augustinus, qualiscumque unus homo; sed attende potius utrum vinci possit ὁμούσιον, non ipsum verbum graecum, quod facile est non intelligentibus irridere, sed illud quod scriptum est, Ego et Pater unum sumus (Ioan. X, 30); et, Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi; ut sint unum, sicut et nos. |
2 | Item paulo post: Non pro his autem rogo tantum, inquit, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me: ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint; ut mundus credat quia tu me misisti. |
3 | Et ego claritatem quam dedisti mihi, dedi illis, ut sint unum, sicut et nos unum sumus: ego in eis, et tu in me, ut sint consummati in unum (Ioan. XVII, 11, 20-23). |
4 | Vide quoties dixit, sint unum, sicut et nos unum sumus; nusquam tamen dixit. |
5 | Ipsi et nos simus unum; sed, sicut ego et tu sumus unum, sic et ipsi in nobis sint unum: quia sicut illi erant unius eiusdemque substantiae, quos etiam unius participes vitae aeternae facere volebat; ita de Patre et Filio propterea dictum est, Unum sumus, quia unius sunt eiusdemque substantiae, et non participes vitae aeternae, sed ipsa principaliter vita aeterna. |
6 | Et poterat dicere secundum formam servi, Ego et ipsi unum sumus, aut, unum simus; nec tamen hoc dixit, quia unam substantiam Patris et suam, et unam illorum volebat ostendere. |
7 | Si autem dixisset, Ut tu et ipsi unum sitis, sicut ego et tu unum sumus; aut, Ut tu et ego et ipsi unum simus, sicut ego et tu unum sumus; nemo nostrum recusaret posse dici, Unum sunt, etiam diversas substantias. |
8 | Nunc autem vides quam non ita sit, quia non ita dixit, et saepe dicendo vehementer commendavit quod dixit. |