Augustinus, Epistolae, 238, 5, 27.
1 | Facile est ut quisque Augustinum vincat; videris utrum veritate an clamore. |
2 | Non est meum dicere, nisi quia facile est ut quisque Augustinum vincat: quanto magis ut vicisse videatur; aut etsi non videatur vicisse, tamen dicatur? |
3 | Facile est hoc: nolo magnum putes, nolo; nolo pro magno appetas. |
4 | Nam cum adverterint homines in hac re tam ingentem famem cordis tui, multi gaudebunt se invenisse occasionem ut ad pauca Euge, Euge, tam potentem virum faciant amicum. |
5 | Nolo dicere quia si non faveant, vel si contrariam sententiam proferant, etiam formidare poterunt inimicum; inepte quidem et stulte, sed tamen plerique homines ita sunt. |