Augustinus, Epistolae, 238, 5, 26.
1 | Ecce quantum potui, exposui tibi fidem meam. |
2 | Et plura quidem dici possunt, et diligentius disputari; sed vereor ne ista ipsa quae dixi, oneri sint occupationibus tuis: tamen ea non solum dictata conscribi volui, sed etiam manu mea subscribenda curavi; quod quidem et antea volueram, si quod inter nos placuerat, servaretur. |
3 | Sed modo certe puto iam non a te debere dici timuisse me tibi dicere fidem meam, quando non solum dixi, sed scriptam subscripsi, ne me quisquam dicat aut dixisse quod non dixi, aut non dixisse quod dixi. |
4 | Hoc fac et tu, si iudices quaeris, non qui in ore tuo revereantur personam tuam, sed qui in litteris tuis exserant libertatem suam. |
5 | Si enim calumniam times (quod nullo modo auderem dicere, nisi hoc ipse dixisses), licet tibi non subscribere: nam et ego propterea nolui nomen tuum scribi in his meis litteris, ne hoc forte noluisses. |