Augustinus, Epistolae, 238, 4, 25.
1 | Hoc unum peto interim ut diligenter exquiras, utrum alicubi divina Scriptura de diversis substantiis dixerit quod unum sint. |
2 | Si enim non invenitur dictum, nisi de iis rebus quas constat esse unius eiusdemque substantiae; quid opus est ut rebellemus adversus veram et catholicam fidem? |
3 | Si autem inveneris alicubi hoc scriptum etiam de diversis substantiis; tunc aliud cogar inquirere, unde ostendam recte ὁμούσιον dictum Patrem et Filium. |
4 | Nam si illi qui Scripturas nostras aut nesciunt, aut non laboriose scrutantur, et tamen Filium eiusdem substantiae et aequalem Patri credunt, dicant eis qui hoc nolunt credere, cum tamen Deum Patrem Filium habere unigenitum credant, Noluit Deus habere aequalem Filium, an non potuit? |
5 | si noluit, invidus est; si non potuit, infirmus est; utrumvis autem horum de Deo sentire sacrilegum est: nescio utrum possint invenire quid dicant, si nolint res absurdissimas et stultissimas dicere. |