Augustinus, Epistolae, 238, 4, 24.
1 | Cum vero de illa dictum sit, Candor est enim lucis aeternae (Sap. VII, 24-27); nec vestri, ut arbitror, iam dicunt lucem Patris (quae quid est, nisi eius substantia?) fuisse aliquando sine candore a se genito, sicut ista in divinis et spiritualibus et incorporeis et incommutabilibus credi, et utcumque intelligi possunt: audio enim iam eos emendasse. |
2 | An forte falsum est hoc eos aliquando dixisse, quod fuerit aliquando Pater sine Filio, tanquam fuerit lux aeterna sine candore quem genuit? |
3 | Quid ergo dicimus? |
4 | Si natus est Filius Dei de Patre, iam Pater destitit gignere; et si destitit, coepit: si autem coepit gignere, fuit aliquando sine Filio; sed nunquam fuit sine Filio, quia Filius eius sapientia eius est, quae candor est lucis aeternae. |
5 | Ergo semper gignit Pater, et semper nascitur Filius. |
6 | Hic rursus timendum est ne putetur imperfecta generatio, si non dicimus natum esse, sed nasci. |
7 | Compatere mecum, obsecro, in his angustiis humanae cogitationis et linguae, et pariter confugiamus ad Spiritum Dei per prophetam dicentem: Generationem eius quis enarrabit (Isai. LIII, 8). |