Augustinus, Epistolae, 238, 4, 23.
1 | Sed cum ad haec contemplanda infirmus sit oculus cordis humani, accedit ut de contentione etiam turbulentus sit. |
2 | Et quando ista conspiciet? |
3 | Dicit Scriptura Filium Dei, Dominum et Salvatorem nostrum Iesum Christum, Verbum Dei esse, et veritatem, et sapientiam; et homines eum ante incarnationem, quam de Maria virgine accepit, sine ulla omnino susceptione corporeae creaturae per ipsam naturam et substantiam suam, qua Verbum Dei est, et sapientia Dei, visibilem et corruptibilem dicunt, dum sibi volunt constare quod sentiunt, de Patre tantummodo esse dictum, Invisibili, incorruptibili, soli Deo (I Tim. I, 17). |
4 | Rogo te, verbum hominis non est visibile, nedum Verbum Dei. |
5 | Iam vero sapientia illa, de qua dictum est, Attingit ubique propter suam munditiam; et, Nihil inquinatum in eam incurrit; et, In seipsa manens innovat omnia, et si qua similia quae numerari non possunt; si corruptibilis est, nescio quid dicam, nisi ut doleam praesumptionem humanam, et mirer patientiam divinam. |