monumenta.ch > Augustinus > 21
>>> Augustinus, Epistolae, 238, 4, 22.

Augustinus, Epistolae, 238, 4, 21.

1 Neque enim Spiritus sanctus si aut Deus aut verus Deus non esset, templum eius essent corpora nostra.
2 Nescitis, inquit, quia corpora vestra templum in vobis est Spiritus sancti, quem habetis a Deo?
3 et ne quisquam ipsum Spiritum negaret Deum, continuo secutus ait, Et non estis vestri: empti enim estis pretio magno.
4 Glorificate ergo et portate Deum in corpore vestro, eum scilicet cuius templum corpora nostra esse praedixerat.
5 Iam hoc mirabile est, si verum est quod vos audio dicere, ita esse Spiritum sanctum minorem Filio, sicut Patre minor est Filius.
6 Cum enim corpora nostra membra sint Christi, sicut dicit Apostolus; itemque corpora nostra templum sint Spiritus santi, sicut idem ipse dicit apostolus (I Cor. VI, 19, 20, 15), nimium miror quomodo sint membra maioris, templum minoris.
7 An forte iam placet dicere Spiritum sanctum Domino Iesu Christo esse maiorem?
8 Videtur enim suffragari huic opinioni etiam illa sententia: Quoniam qui dixerit verbum adversum Filium hominis, remittetur ei: qui autem dixerit adversus Spiritum sanctum, non remittetur ei, neque in hoc saeculo, neque in futuro (Matth. XII, 32).
9 Periculosius enim peccatur in maiorem quam in minorem: nec separari fas est Filium hominis a Filio Dei, quia ipse Filius Dei factus est Filius hominis, non mutando quod erat, sed assumendo quod non erat.
10 Sed absit etiam talis impietas, ut Spiritus sanctus maior Filio esse credatur.
11 Non ergo facile in perversum moveant quae ita dicuntur, quasi ostendant alterum altero esse maiorem.
Augustinus HOME