Augustinus, Epistolae, 238, 3, 20.
1 | Quod si quisquam dicit, id quod ait Apostolus, unus Dominus Iesus Christus per quem omnia, non intelligi unus Dominus, nec unus per quem omnia, sed unus Iesus Christus, qui unus Iesus Christus etiam Dominus dicitur, non tamen ut unus Dominus sit unus, sed ut unus Iesus Christus; quid dicturus est cum audierit eumdem apostolum clamantem, Unus Dominus, una fides, unum Baptisma, unus Deus et Pater omnium (Ephes. IV, 5, 6)? |
2 | Cum enim Deum Patrem hic commemoret, ubi ait, Unus Deus et Pater omnium; procul dubio id quod ibi dixit, Unus Dominus, quem, nisi Iesum Christum voluit intelligi? |
3 | Si ergo eis placet, desinat esse Dominus Pater, quia unus est Dominus Iesus Christus. |
4 | Quod si absurdum et impium est opinari, discamus intelligere unitatem Patris et Filii et Spiritus sancti; ut quod de uno solo Deo dictum fuerit, non continuo prohibeamur de Filio vel de Spiritu sancto intelligere: quia Pater quidem non est Filius, et Filius non est Pater, et Spiritus utriusque non est Pater aut Filius; sed tamen et Pater et Filius et Spiritus sanctus, unus solus et verus est Dominus Deus. |