monumenta.ch > Augustinus > 19
Augustinus, Epistolae, 238, 3, 18. <<<     >>> 20.

Augustinus, Epistolae, 238, 3, 19.

1 An forte quod ait Apostolus, Unus Dominus noster Iesus Christus, per quem omnia, non vultis adiungi quod dictum est unus, ad id quod est Dominus, sed ad id quod ait, per quem omnia; ut non unus Dominus, sed unus per quem omnia intelligatur, ut non sit Pater per quem omnia, sed Pater solus ex quo omnia, et Filius solus per quem omnia?
2 Si ita est, iam tandem fatemini unum Dominum et Deum nostrum esse Patrem et Filium.
3 Quis enim cognovit sensum Domini?
4 aut quis consiliarius eius fuit?
5 Aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei?
6 Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia; ipsi gloria (Rom. XI, 34-36).
7 Neque enim dixit, Ex Patre omnia, et per Filium omnia; sed, ex ipso, et per ipsum, et in ipso; quo?
8 nisi Domino, de quo ait, Quis enim cognovit sensum Domini?
9 Ex Domino ergo et per Dominum et in Domino omnia, non alio illo et alio isto, sed uno Domino; quia non dixit, Ipsis gloria, sed, ipsi gloria.
Augustinus HOME