monumenta.ch > Augustinus > 18
>>> Augustinus, Epistolae, 238, 3, 19.

Augustinus, Epistolae, 238, 3, 18.

1 Iam nunc paululum intuere quae Scripturarum eloquia nos cogant unum Dominum Deum confiteri, sive tantum de Patre, sive tantum de Filio, sive tantum de Spiritu sancto, sive simul de Patre et Filio et Spiritu sancto interrogemur.
2 Certe scriptum est, Audi, Israel, Dominus Deus tuus Dominus unus est (Deut. VI, 4): de quo dictum putas?
3 Si tantum de Patre, non est Dominus Deus noster Iesus Christus: et ubi est vox illa tangentis et clamantis, Dominus meus et Deus meus; quam Christus ipse non reprehendit, sed approbavit, dicens, Quia vidisti me, credidisti (Ioan. XX, 28)?
4 Porro si et Filius Dominus Deus est, et Pater Dominus Deus est, et ambo iam duo domini et duo dii, quomodo erit verum, Dominus Deus tuus Dominus unus est?
5 An forte Pater est unus Dominus, Filius autem non unus Dominus, sed tantum Dominus, sicut sunt dii multi et domini multi, non sicut ille unus de quo scriptum est, Dominus unus est?
6 Quid ergo respondebimus Apostolo dicenti: Nam etsi sunt qui dicuntur dii, sive in coelo, sive in terra, sicut sunt dii multi et domini multi; nobis tamen unus Deus Pater, ex quo omnia, et nos in ipso; et unus Dominus noster Iesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum (I Cor. VIII, 5, 6)?
7 Porro si quod de uno Deo Patre dicitur, cogit inde Filium separare, dicant qui audent, non posse iam intelligi Dominum Patrem, quia unus, inquit, Dominus noster Iesus Christus.
8 Nam si unus, utique solus: si solus, quomodo et Pater; nisi quia et ipse et Pater, unus Deus et solus Deus, non separato Spiritu sancto?
9 Unus ergo Deus Pater, et cum illo Filius unus Deus, quamvis non cum illo unus Pater.
10 Itemque unus Dominus Iesus Christus, et cum illo unus Dominus Pater, quamvis non cum illo unus Iesus Christus tanquam et Pater sit Iesus Christus.
11 Hoc enim nomen ex dispensatione misericordiae susceptaeque humanitatis assumptum est.
Augustinus HOME