1 | Filium autem hominis eumdem dicimus quem Filium Dei; non tamen propter formam Dei, in qua est aequalis Deo Patri, sed propter acceptam formam servi, qua minor est Patre. |
2 | Et quia eumdem Filium hominis dicimus, propter hoc et Filium Dei crucifixum fatemur, non ex virtute divinitatis, sed ex infirmitate humanitatis; non ex suae naturae permansione, sed ex nostrae susceptione. |