2 | Tantum valet pax, non qualiscumque, ut solet intelligi, nec talis qualis laudatur in hac vita per concordiam charitatemque fidelium; sed illa pax Dei, quae, sicut dicit Apostolus, supergreditur omnem intellectum (Philipp. IV, 7): quem, nisi nostrum, id est, omnis rationalis creaturae? |
3 | Quapropter considerantes infirmitatem nostram, et audientes Apostolum confitentem et dicentem, Fratres, ego me non arbitror apprehendisse (Id. III, 13); et, Qui se putat aliquid scire, nondum scit quemadmodum oporteat eum scire (I Cor. VIII, 2); cum divinis Scripturis, quantum possumus, colloquamur sine contentione pacati, non inani ac puerili animositate studentes alterutrum vincere, ut pax Christi potius vincat in cordibus nostris (Coloss. III, 15), quantum eam nobis et in hac vita percipere posse donavit: ut cogitantes quid eadem pax inter fratres egerit, quorum ex tam multis animis et multis cordibus fecit animam unam et cor unum in Deum, debita pietate credamus multo maxime in illa pace Dei, quae superat omnem intellectum, et Patrem et Filium et Spiritum sanctum non esse tres deos, sed unum Deum; tanto excellentius quam istorum erat anima et cor unum, quanto illa pax quae superat omnem intellectum, excellentior est ista pace quam tenebat omnium illorum cor unum et una anima in Deum. |