monumenta.ch > Augustinus > 15
Augustinus, Epistolae, 238, 2, 14. <<<     >>> 16.

Augustinus, Epistolae, 238, 2, 15.

1 Non autem ista corporaliter sentiuntur, nec usitato more intelliguntur in Deo, Qui potens est facere, sicut dicit Apostolus, supra quam petimus et intelligimus (Eph. III, 20): si autem facere, quanto magis esse?
2 Nam hoc nomen quod spiritus dicitur, non secundum id quod refertur ad aliquid, sed secundum id quod aliqua natura significatur, omnis incorporea natura spiritus in Scripturis appellatur; unde non tantum Patri et Filio et Spiritui sancto, sed omni rationali creaturae et animae hoc vocabulum congruit.
3 Unde Dominus dicit, Spiritus est Deus; et ideo qui adorant Deum, in spiritu et veritate oportet adorare (Ioan. IV, 24): scriptum est etiam, Qui facit Angelos suos spiritus (Psal. CIII, 4): dictum est de hominibus quibusdam, Quoniam caro sunt, et spiritus ambulans, et non revertens (Psal. LXXVII, 39): et Apostolus ait, Nemo scit quid agatur in homine, nisi spiritus hominis, qui in ipso est (I Cor. II, 11): item scriptum est: Quis scit spiritus filiorum hominis si ascendat ipse sursum, et spiritus pecoris, descendat ipse deorsum in terram (Eccle. III, 21)?
4 Dicitur etiam spiritus in Scripturis secundum quamdam distinctionem in ipsa una unius hominis anima: unde Apostolus dicit, Et integer spiritus vester, et anima, et corpus in diem Domini nostri Iesu Christi servetur (I Thess. V, 23): item alio loco, Si oravero lingua, spiritus meus orat; mens autem mea infructuosa est.
5 Quid ergo est?
6 Orabo spiritu, orabo et mente (I Cor. XIV, 14, 15).
7 Proprio autem modo quodam dicitur Spiritus sanctus, secundum quod refertur ad Patrem et Filium, quod eorum Spiritus sanctus sit.
8 Nam secundum substantiam, quoniam semel dictum est, Spiritus est Deus, et Pater spiritus est, et Filius, et ipse Spiritus sanctus, nec tamen tres spiritus, sed unus spiritus; sicut non tres dii, sed unus Deus.
Augustinus HOME