Augustinus, Epistolae, 238, 2, 14.
1 | Homines autem minus intelligentes, quid propter quid dicatur, patentes volunt habere sententias: et Scripturis non diligenter scrutatis, cum arripiunt defensionem cuiusque opinionis, et ab ea vel nunquam vel difficile deflectuntur, dum docti atque sapientes magis putari quam esse concupiscunt; ea quae propter formam servi dicta sunt, volunt transferre ad formam Dei; et rursus quae dicta sunt ut ad se invicem personae referantur, volunt nomina esse naturae atque substantiae. |
2 | Fides autem nostra est, Patrem et Filium et Spiritum sanctum unum Deum credere et confiteri; nec tamen eum qui Filius est, Patrem dicere; nec eum qui Pater est, Filium; nec eum qui Spiritus Patris et Filii est, aut Patrem aut Filium nuncupare. |
3 | His enim appellationibus hoc significatur quo ad se invicem referuntur, non ipsa substantia qua unum sunt. |
4 | Nam et pater cum dicitur, nonnisi alicuius filii dicitur; et filius nonnisi alicuius patris intelligitur; et spiritus secundum id quod ad aliquid refertur, spirantis alicuius est, et spirans utique spiritum spirans est. |