monumenta.ch > Augustinus > 13
Augustinus, Epistolae, 238, 2, 12. <<<     >>> 14.

Augustinus, Epistolae, 238, 2, 13.

1 Quod enim fecit in multis sanctis in adoptionem filiorum vocatis cohaeredibus Christi una fides et una spes et una charitas, ut esset eis una anima et cor unum in Deum; hoc praecipue cogit intelligi una eademque Patris et Filii natura, si ita dicendum est, deitatis, ut Pater et Filius qui unum sunt, et inseparabiliter unum sunt, et sempiterne unum sunt, non sint duo dii, sed unus Deus.
2 Illi enim homines per consortium et communionem unius eiusdemque naturae, qua omnes homines erant, unum erant: et si aliquando secundum diversitates voluntatum et sententiarum, opinionum morumque dissimilitudines non erant unum; erunt autem plene perfecteque unum, cum perventum fuerit ad eum finem, ut sit Deus omnia in omnibus.
3 Deus autem Pater et Filius eius, Verbum eius Deus apud Deum, semper atque ineffabiliter unum sunt; unde magis non duo dii, sed unus Deus.
Augustinus HOME