monumenta.ch > Augustinus > 12
Augustinus, Epistolae, 238, 2, 11. <<<     >>> 13.

Augustinus, Epistolae, 238, 2, 12.

1 Et cum pro anima et corpore sibi cohaerentibus dicatur unus homo; cur non multo magis de Patre et Filio sibi cohaerentibus dicatur unus Deus, cum sibimet inseparabiliter cohaereant quomodo non corpus et anima?
2 Et cum corpus et anima sit unus homo, quamvis corpus et anima non sint unum; cur non multo magis sit Pater et Filius unus Deus, cum Pater et Filius unum sint, secundum illam Veritatis vocem, Ego et Pater unum sumus?
3 Item cum homo interior et homo exterior non sint unum, neque enim eiusdem naturae est exterior cuius interior, quia exterior cum nuncupato corpore dicitur homo, interior autem in sola rationali anima intelligitur; utrumque tamen simul non homines duo, sed unus dicitur: quanto magis Pater et Filius unus Deus est, cum Pater et Filius unum sint; quia eiusdem naturae vel substantiae sunt, vel si quo alio vocabulo congruentius dicitur id quod Deus est, unde dictum est, Ego et Pater unum sumus?
4 Itaque unus Spiritus Domini, et unus spiritus hominis, et non sunt unum; et tamen ille cum cohaeret Domino, non sunt duo, sed unus spiritus: et unus homo interior, et unus homo exterior, et non sunt unum; et tamen eius connexione vinculi naturalis simul utrumque non duo, sed unus est homo.
5 Multo magis igitur cum Filius Dei dicat, Ego et Pater unum sumus, unus est Deus Pater, et unus est Deus Filius; et tamen simul utrumque non duo, sed unus Deus.
Augustinus HOME