Augustinus, Epistolae, 238, 2, 11.
1 | Quod autem de Deo scriptum est, Qui solus habet immortalitatem (I Tim. VI, 16); et, Invisibili, soli Deo honor et gloria (Id. I, 17); et caetera huiusmodi, non de Patre tantum accipimus, sed etiam de Filio, quod ad formam Dei attinet, et de Spiritu sancto. |
2 | Pater enim et Filius et Spiritus sanctus unus Deus est, et solus verus Deus, et solus immortalis secundum incommutabilem omnino substantiam. |
3 | Si enim de carne diversi sexus dictum est, Qui adhaeret meretrici, unum corpus est; et de spiritu hominis, qui non est quod Dominus, consequenter scriptum est, Qui autem adhaeret Domino, unus spiritus est (I Cor. VI, 16, 17); quanto magis Deus Pater in Filio, et Deus Filius in Patre, et Deus Spiritus Patris et Filii unus Deus est, ubi nulla est diversa natura; cum pro diversis modo quodam sibi cohaerentibus dicatur vel spiritus unus vel corpus unum? |