Augustinus, Epistolae, 238, 2, 10.
1 | Audi ergo iam fidem meam: potens est misericordia Domini Dei nostri, quae praestet me quod credidi sic loqui, ut nec eius offendam veritatem, nec humanitatem tuam. |
2 | In omnipotentem Deum Patrem me credere profiteor, eumque aeternum ea aeternitate, hoc est, immortalitate, dico, quam solus Deus habet; hoc et de Filio eius unigenito credo in forma Dei; hoc et de Spiritu sancto, qui Spiritus est Dei Patris et Filii eius unigeniti. |
3 | Sed quia ipse Dei Patris unigenitus Filius, Dominus et Deus noster Iesus Christus, posteaquam venit plenitudo temporis, opportunus ad diem salutis nostrae formam servi accepit (Galat. IV, 4), multa de illo in Scripturis secundum formam Dei dicuntur, multa secundum formam servi. |
4 | Quorum, exempli gratia, duo quaedam commemoro, ut singula ad singula referantur. |
5 | Secundum formam Dei de se ipse dixit, Ego et Pater unum sumus (Ioan. X, 30): Secundum formam servi, Quoniam Pater maior me est (Id. XIV, 28). |