Augustinus, Epistolae, 238, 1, 9.
1 | Haec si, ut narravi, gesta esse recolis, vides quam non debeas iactare apud homines quod non ausus sim tibi asserere fidem meam; quandoquidem in fide nostri placiti stare noluisti; et vir tantus qui pro fide quam reipublicae debes, non times maledicta provincialium, pro fide quam Christo debes, times calumnias episcoporum. |
2 | Deinde cum disputationi nostrae etiam honoratos viros interesse cupiveris, miror quomodo in ipsa devitatione calumniae verba tua times a notariis conscribi, et ex ore tuo a clarissimis testibus non times audiri. |
3 | Nonne consideras difficile esse ut homines suspicentur te a nobis ullam formidasse calumniam, ut verba tua excipi nolles; sed cum cogitasses retentum te fuisse in verbo ante prandium manu tua conscripto, simul etiam cogitasse non tam facile te notariorum tabulas delere potuisse, quam facile illam chartulam conscidisti? |
4 | Si autem dicis non illa ita gesta esse ut a me narrata sunt, aut tu oblivione falleris, non enim audeo dicere mentiris; aut ego vel similiter fallor, vel mentior. |
5 | Vides ergo quam recte dicam ea quae de his maxime rebus geruntur, excipi atque conscribi oportere, et quam tibi quoque hoc ipsum recte placuerat, nisi postmeridianus timor antemeridianum placitum frangeret. |