monumenta.ch > Augustinus > 6
Augustinus, Epistolae, 238, 1, 5. <<<     >>> 7.

Augustinus, Epistolae, 238, 1, 6.

1 Quibus dictis, quid hinc tibi videretur attendi ut audirem, et aisti, Recte factum esse ut ingenitus Pater in Scripturis sanctis non diceretur, ne illi vel tali verbo fieret iniuria.
2 Ergo, inquam, modo facta est iniuria Deo, et hoc manu tua.
3 Quo audito, fateri iam coepisti nec te hoc dicere debuisse.
4 Sed cum admonerem ut, si tibi tale videretur hoc verbum ut ad Dei pertineret iniuriam, deleres illud inde ubi scripseras; considerasti, credo, posse id recte dici, et posse defendi; et rursus aisti: Prorsus ego hoc dico.
5 Tum ego illud quod iam dixeram repetivi, ita fieri posse ut etiam ὁμούσιον neque scriptum in sanctis paginis inveniatur, et tamen dictum in assertione fidei defendatur; sicut Patrem in illis Libris nusquam ingenitum legimus, et tamen dicendum esse defenditur.
6 Tunc a me chartam, quam dederas, abstulisti et conscidisti.
7 Et constituimus, post meridianum tempus ut adessent notarii ad excipienda verba nostra, atque inter nos ista, quantum possemus, diligentius tractaremus.
Augustinus HOME