Augustinus, Epistolae, 238, 1, 5.
1 | Haec ergo quia inter nos iam collocuti fueramus, posteaquam ad id ventum est ut fidem tuam, sicut commemoravi, scriberes, quanquam nihil in eis verbis viderem nostrae fidei esse contrarium, et propterea me dicerem paratum esse subscribere; quaesivi, ut dixi, utrum Scriptura Dei contineret hoc verbum, quod Pater esset ingenitus: et cum scriptum esse respondisses, instantius quaerebam ut ostenderes. |
2 | Tunc unus ex iis qui aderant, quantum intelligi datur, fidei tuae socius, ait mihi: Quid ergo? |
3 | tu patrem genitum dicis? |
4 | Respondi: Non dico. |
5 | Et ille: Si ergo genitus non est, inquit, utique ingenitus est. |
6 | Cui ego: Vides, inquam, posse fieri ut etiam de verbo quod in Scriptura Dei non est, reddatur tamen ratio unde recte dici ostendatur. |
7 | Sic ergo et ὁμούσιον quod in auctoritate divinorum Librorum cogebamur ostendere, etiamsi vocabulum ipsum ibi non inveniamus, fieri posse ut illud inveniamus cui hoc vocabulum recte adhibitum iudicetur. |