monumenta.ch > Augustinus > 4
Augustinus, Epistolae, 238, 1, 3. <<<     >>> 5.

Augustinus, Epistolae, 238, 1, 4.

1 Deinde cum dixissem me paratum esse subscribere adhuc illa verba etiam mea esse posse, prius quaesivi, ne quod in mentem venerat, laberetur, utrum alicubi Scripturarum divinarum legeretur, Pater ingenitus.
2 Hoc autem feci, quia in exordio sermonis nostri cum Arius et Eunomius commemorati essent, non a me, sed a fratre meo Alypio, requirente quemnam eorum secutus esset Auxentius, qui abs te fuerat non parva praedicatione laudatus; exclamando anathematizasti et Arium et Eunomium: tum continuo flagitasti ut et nos anathematizaremus ὁμούσιον, quasi quisquam homo esset, qui hoc vocaretur, sicut Arius et Eunomius.
3 Deinde vehementer exigebas ut hoc verbum tibi in Scripturis ostenderemus, et statim nobis communicares.
4 Respondebatur a nobis, quia nos latine loqueremur, et illud graecum esset, prius quaerendum esse quid sit ὁμούσιον, et tunc exigendum ut in Libris sanctis ostenderetur.
5 Tu contra, verbum ipsum crebro repetens, et invidiose ventilans, atque in conciliis maiorum nostrorum conscriptum commemorans, vehementer urgebas ut ipsum omnino verbum quod est ὁμούσιον, in sanctis Libris ostenderemus; nobis etiam atque etiam revocantibus, quia lingua nostra graeca non esset, prius interpretandum et exponendum esse quid sit ὁμούσιον, tum demum in divinis Litteris requirendum: quia etsi fortasse nomen ipsum non inveniretur, res tamen ipsa inveniretur.
6 Quid est enim contentiosius, quam, ubi de re constat, certare de nomine?
Augustinus HOME