monumenta.ch > Augustinus > 3
Augustinus, Epistolae, 238, 1, 2. <<<     >>> 4.

Augustinus, Epistolae, 238, 1, 3.

1 Nam primo dixisti credere te in Deum Patrem omnipotentem, invisibilem, ingenitum, incapabilem: et in Iesum Christum Filium eius, Deum, natum ante saecula, per quem facta sunt omnia; et in Spiritum sanctum.
2 Quibus ego auditis, cum respondissem nondum a te quidquam dictum quod meae fidei repugnaret, et ideo, si ea scripsisses, me his etiam posse subscribere; ad hoc nescio quomodo res perducta est, ut accepta charta, ea ipsa quae dixeras, velles etiam litteris tua manu exprimere.
3 Quod cum mihi ad legendum dedisses, animadverti minus te scripsisse, Patrem, cum scripsisses, Deum omnipotentem, invisibilem, ingenitum, innatum.
4 Quod ubi commemoravi, non post multam allegationem addidisti, Patrem: et incapabilem quidem, quod verbis dixeras, scripto praetermiseras; sed nulla hinc a me facta commemoratio est.
Augustinus HOME