monumenta.ch > Augustinus > 2
Augustinus, Epistolae, 238, 1, 1. <<<     >>> 3.

Augustinus, Epistolae, 238, 1, 2.

1 Et de praeterito quidem placito nostro, quod condicto meridiano implere noluisti, facile existimari potest quis nostrum fidei suae fiduciam non habuerit: utrum qui volebat ut diceretur, et timebat ne teneretur; an qui usque adeo nolebat eam disceptantium iudicio subtrahi, ut mandata litteris vellet etiam legentium memoriae commendari, ne quisquam vel oblivione opinatus, vel dissensione irritatus, diceret ab aliquo nostrum aut non esse dictum quod dictum erat, aut dictum esse quod dictum non erat.
2 In his enim solent latebras suae malae defensionis inquirere, qui contentionis sunt cupidiores quam veritatis.
3 Hoc autem nec a te nec a me, nec de te nec de me dici posset, si in fide condicti permaneres, ut verba nostra exciperentur et scriberentur; praesertim quia tu ipse in iis verbis quibus fidem tuam pronuntiasti, quoties ea repetisti, toties variasti, quod nulla credo fraude, sed oblivione factum esse.
Augustinus HOME