Augustinus, Epistolae, 238, 1, 1.
1 | Volueram quidem, petente te atque instante, ut meminisse dignaris, imo pro merito aetatis ac dignitatis tuae iubente te, de fide christiana etiam praesens cum praesente, in quantum mihi facultatem Dominus largiretur, conferre sermonem. |
2 | Sed quia tibi post prandium displicuit quod inter nos mane placuerat, ut a notariis verba nostra exciperentur; ne ulterius dicas, quod te audio non tacere, non me fuisse ausum tibi dicere fidem meam, his litteris accipe quod et tu legas, et cui volueris legendum tradas, et quod volueris vicissim scribendo ipse respondeas. |
3 | Iniquum est enim ut quisque de alio iudicare velit, et iudicari de se nolit. |