Augustinus, Epistolae, 237, 9.
1 | Longum est cuncta disputando monstrare. |
2 | Verum ex his quae diximus, caetera considerare facillimum est, et videre ea quae in expositione huius hymni bona et honesta dicunt, etiam in canone reperiri. |
3 | Unde illa eorum non ratio, sed tergiversatio est, ideo illum esse a canone separatum, quia carnalibus hominibus abscondendum regis fuerat sacramentum. |
4 | Unde non immerito creduntur istis expositionibus non aperire velle quod legunt, sed potius operire quod sentiunt. |
5 | Nec mirum, quandoquidem ipsum Dominum Iesum loquentem, non per ora Prophetarum, vel Apostolorum, vel Angelorum, sed per os proprium, illusorem potius quam veritatis doctorem fuisse crediderunt. |
6 | Huic utique hymno divinam tribuentes auctoritatem, ubi eum dixisse nescio quis eiusdem hymni conditor finxit, Verbo illusi cuncta, et non sum illusus in totum; respondeant, si possunt, egregii spirituales, quo eamus, cui aures aperiamus, cui loquenti utcumque credamus, in cuius promissione spem ponamus, si verbo cuncta Christus illusit, si verbo cuncta omnipotens magister illusit, si verbo cuncta ille qui est Unigenitus Verbum Dei Patris illusit. |
7 | Quid ulterius loquar de perditis vaniloquis, et mentis seductoribus, primum suae, deinde caeterorum, quos sibi ad interitum praedestinatos aeternum consociare potuerunt? |
8 | Rescripsi Venerationi tuae, et multo serius quam volueram, et plura quam disposueram. |
9 | Optime facitis vigilanter lupos cavere; sed etiam pro sanandis ovibus, si quas forte violaverint, sive iam vulneraverint, pastorali diligentia, ipso adiuvante pastorum Domino, laborate. |