Augustinus, Epistolae, 237, 7.
1 | Hoc de superioribus eiusdem hymni verbis dici potest, ubi ait: Salvare volo, et salvari volo. |
2 | Si enim, sicut ipsi exponunt, hoc ista verba significant, quod salvamur a Domino per Baptismum, et salvamus, id est custodimus in nobis Spiritum datum nobis per Baptismum; nonne istum sensum Scriptura canonica clamat, ubi legimus, Salvos nos fecit per lavacrum regenerationis (Tit. III, 5)? |
3 | et ubi nobis dicitur, Spiritum nolite exstinguere (I Thess. V, 19)? |
4 | Quomodo ergo iste hymnus in canone ideo non est, ne carnalibus innotescat, cum id quod in illo obscurum est, in canone luceat; nisi quia sub hac qualicumque expositione, quam quibuslibet aliis obtendunt, illud quod hic ipsi sapiunt, occultare conantur? |
5 | qui tamen usque adeo caeci sunt, ut etiam quaedam verba de ipso canone adhibeant ad exponendum hymnum, quem propterea dicunt in canone non esse, ne sacramentum regis carnalibus proderetur. |
6 | Quid ergo faciunt in canone clarius posita, per quae in isto hymno aperiantur obscura? |