Augustinus, Epistolae, 237, 6.
1 | Nam utique si hoc illis verbis significatur, quod nos solvit Dominus a conversatione saeculi, et ut non iterum ligemur in eo; non diceretur, Solvere volo, et solvi volo, sed, Solvere volo, et eos quos solvero, ligari nolo. |
2 | Aut si membra sua, id est, fideles suos in se transfigurat, quemadmodum ait, Esurivi, et dedistis mihi manducare (Matth. XXV, 35); diceret potius, Solvi volo, et ligari nolo. |
3 | Aut si propterea ipse solvit, et ipse solvitur, quia solvit caput, membra solvuntur, quae persequebatur cui clamavit de coelo, Saule, Saule, quid me persequeris (Act. IX, 4)? |
4 | hoc quidem verborum istorum expositor iste non dixit; sed etiamsi dixisset, id ei responderemus quod paulo ante respondimus: quoniam haec in Scripturis canonicis legimus, ibi intelligimus, inde firmamus, inde quotidie praedicamus. |
5 | Quid est igitur quod iste hymnus dicitur carnalibus fuisse subtractus, ut non poneretur in canone, cum quod in illo opertum est, in canone apertum sit? |
6 | An usque adeo desipiunt, imo insaniunt, ut audeant dicere sacramentum regis in hoc hymno absconditum esse spiritualibus, in canone autem manifestum esse carnalibus? |