Augustinus, Epistolae, 237, 5.
1 | Deinde quid causae est ut eumdem hymnum isti secundum Scripturas canonicas conentur exponere? |
2 | Si enim propterea non est in Scripturis canonicis, quia illae Scripturae carnalibus, hymnus autem iste spiritualibus scriptus est; quomodo de Scripturis ad carnales homines pertinentibus exponitur hymnus, qui non pertinet ad carnales? |
3 | Si enim, verbi gratia, propterea in isto hymno cantatur et dicitur, Solvere volo, et solvi volo, quia, sicut isti haec verba exponunt, solvit nos Dominus Christus a conversatione saeculi, ut non iterum ligemur in eo; haec in Scripturis canonicis utique didicimus, quod solvat nos Dominus a conversatione saeculi, et quia in eo non debemus iterum colligari. |
4 | Nam quid est aliud, Dirupisti vincula mea (Psal. CXV, 16)? |
5 | quid est aliud, Dominus solvit compeditos (Psal. CXLV, 7)? |
6 | . Iam solutos autem Apostolus admonet dicens, State ergo, et ne iterum servitutis iugo detineamini (Galat. V, 1): et apostolus Petrus dicit, Si enim refugientes coinquinationes mundi in cognitione Domini nostri et Salvatoris Iesu Christi, his rursus impliciti superantur; facta sunt eis posteriora deteriora prioribus (II Petr. II, 20); sic ostendens, cum soluti fuerimus, alligari nos mundo iterum non debere. |
7 | Cum itaque ista in canone, sive ex his testimoniis quae commemoravi, sive ex aliis plurimis manifesta sint, et legi et praedicari non cessent; quid est quod isti hunc hymnum, ubi, ut secundum ipsos loquar, verba obscurissime sunt posita, propterea dicunt in canone non esse, ne velarentur carnalibus? |
8 | cum potius ea videamus in canone revelata, in hoc autem hymno omnino velata, sicut ipsi asserunt; nam sicut magis credendum est, prorsus non sunt ipsa, sed nescio quae alia, quae tali expositione multo amplius velant, et revelare formidant. |