monumenta.ch > Augustinus > 4
Augustinus, Epistolae, 237, 3. <<<     >>> 5.

Augustinus, Epistolae, 237, 4.

1 Proinde ut sine ulla difficultate videatur quam non hoc sentiunt de scripturis apocryphis, quod se exponere simulant, ratio consideranda est quam reddere videntur, ut eisdem scripturis tanquam divina tribuatur auctoritas, ut quod scelestius est, etiam canonicis praeferant.
2 Habes verba eorum in illo codice ita posita: Hymnus Domini, quem dixit secrete sanctis Apostolis discipulis suis, quia scriptum est in Evangelio, « Hymno dicto, ascendit in montem » (Matth. XXVI, 30); et qui in canone non est positus, propter eos qui secundum se sentiunt, et non secundum spiritum et veritatem Dei, eo quod scriptum est, « Sacramentum regis bonum est abscondere; opera autem Dei revelare honorificum est (Tob. XII, 7).
3 » Ista est magna eorum ratio cur iste hymnus non sit in canone, quia velut sacramentum regis abscondendum fuit his qui secundum carnem sentiunt, et non secundum spiritum et veritatem Dei.
4 Ergo Scripturae canonicae non pertinent ad sacramentum regis, quod istis abscondendum videtur; et eis conscriptae sunt, qui secundum carnem sentiunt, et non secundum spiritum et veritatem Dei.
5 Quod quid est aliud, quam dicere Scripturas sanctas canonicas nec secundum spiritum Dei sapere, nec pertinere ad veritatem Dei?
6 Quis hoc audiat?
7 quis valeat sustinere tantae impietatis horrorem?
8 Aut si Scripturae canonicae spiritualiter a spiritualibus, carnaliter a carnalibus sentiuntur; cur non est et iste hymnus in canone, si et ipsum spirituales spiritualiter, carnales carnaliter sentiunt?
Augustinus HOME