monumenta.ch > Augustinus > 2
Augustinus, Epistolae, 237, 1. <<<     >>> 3.

Augustinus, Epistolae, 237, 2.

1 Hymnus sane quem dicunt esse Domini nostri Iesu Christi, qui maxime permovit Venerationem tuam, in scripturis solet apocryphis inveniri.
2 Quae non propriae Priscillianistarum sunt, sed alii quoque haeretici eis nonnullarum sectarum impietate vanitatis utuntur; inter se quidem diversa sentientes, unde suas quisque varias haereses sunt secuti, sed scripturas istas habent in sua diversitate communes, easque illi praecipue frequentare assolent, qui Legem veterem et Prophetas canonicos non accipiunt.
3 Negant enim haec ad Deum bonum, et ad Christum eius Filium pertinere; sicut Manichaei, sicut Marcionistae, et caeteri quibus haec blasphemia damnabilis placuit.
4 Qui etiam in Scripturis canonicis Testamenti Novi, hoc est in veris evangelicis et apostolicis Litteris, non accipiunt omnia, sed quod volunt, et libros eligunt quos accipiant, aliis improbatis.
5 Sed et in singulis quibusque libris loca distinguunt quae putant suis erroribus convenire: caetera in eis pro falsis habent.
6 Nam quidam Manichaei canonicum librum, cuius titulus est Actus Apostolorum, repudiant.
7 Timent enim evidentissimam veritatem, ubi apparet sanctus Spiritus missus, qui est a Domino Iesu Christo in evangelica veritate promissus (Act. II, 2-4).
8 Sub eius quippe Spiritus nomine, a quo penitus alieni sunt, indocta hominum corda decipiunt, mira caecitate asserentes eamdem Domini promissionem in suo haeresiarcha Manichaeo esse completam.
9 Quod et illi haeretici faciunt, qui vocantur Cataphryges, dicentes, per nescio quos insanos, Montanum scilicet et Priscillam, quos et proprios suos prophetas habent, venisse Spiritum sanctum, quem Dominus missurum se esse promisit.
Augustinus HOME