Augustinus, Epistolae, 236, 3.
1 | Has cum illis intolerabiles blasphemias, subdiaconus iste quasi catholicus, non solum credebat, sed quibus viribus poterat, edocebat. |
2 | Nam docens patefactus est, cum se quasi discentibus credidit. |
3 | Rogavit me quidem, posteaquam se Manichaeorum auditorem esse confessus est, ut eum in viam veritatis doctrinae catholicae revocarem: sed, fateor, eius fictionem sub clerici specie vehementer exhorrui, eumque coercitum pellendum de civitate curavi. |
4 | Nec mihi hoc satis fuit, nisi et tuae Sanctitati cum meis litteris intimarem, ut a clericorum gradu congrue ecclesiastica severitate deiectus, cavendus omnibus innotescat. |
5 | Petenti autem poenitentiae locum, tunc credatur, si et alios quos illic novit esse, manifestaverit vobis, non solum in Malliana, sed in ipsa tota omnino provincia. |