monumenta.ch > Augustinus > 2
Augustinus, Epistolae, 236, 1. <<<     >>> 3.

Augustinus, Epistolae, 236, 2.

1 Auditores autem qui appellantur apud eos, et carnibus vescuntur, et agros colunt, et, si voluerint, uxores habent; quorum nihil faciunt qui vocantur electi.
2 Sed ipsi auditores ante electos genua figunt, ut eis manus supplicibus imponantur non a solis presbyteris, vel episcopis, aut diaconibus eorum, sed a quibuslibet electis.
3 Solem etiam et lunam cum eis adorant et orant.
4 Die quoque dominico cum illis ieiunant, et omnes blasphemias cum illis credunt, quibus Manichaeorum haeresis detestanda est; negantes scilicet Christum natum esse de virgine, nec eius carnem veram confitentes fuisse, sed falsam: ac per hoc et falsam eius passionem, et nullam resurrectionem fuisse contendunt.
5 Patriarchas Prophetasque blasphemant.
6 Legem per famulum Dei Moysen datam, non a vero Deo dicunt, sed a principe tenebrarum.
7 Animas non solum hominum, sed etiam pecorum, de Dei esse substantia, et omnino partes Dei esse arbitrantur.
8 Deum denique bonum et verum dicunt cum tenebrarum gente pugnasse, et partem suam tenebrarum principibus miscuisse, eamque toto mundo inquinatam et ligatam per cibos electorum suorum, ac per solem et lunam purgari asseverant: et quod purgari de ipsa parte Dei non potuerit, in fine saeculi aeterno ac poenali vinculo colligari; ut non solum violabilis et corruptibilis et contaminabilis credatur Deus, cuius pars potuit ad mala tanta perduci, sed non possit saltem totus a tanta coinquinatione et immunditia et miseria vel in fine saeculi purgari.
Augustinus HOME