monumenta.ch > Augustinus > 1
Augustinus, Epistolae, 236, . . . <<<     >>> 2.

Augustinus, Epistolae, 236, 1.

1 Nihil melius me facere posse arbitratus sum, quam ut tuae Sanctitati potissimum scriberem, ne per negligentiam in vestra provincia Domini nostri Iesu Christi ovile vastet inimicus, qui non desinit insidiari, ut perdat animas tam magno pretio comparatas.
2 Mallianensem quemdam subdiaconum Victorinum, apud nos constitit esse Manichaeum, et in tam sacrilego errore sub nomine clerici latitabat: nam est etiam aetate iam senex.
3 Ita est autem manifestatus, ut etiam ipse a me interrogatus, antequam a testibus coargueretur, negare non posset.
4 Tot enim et tales esse iam sciebat, quibus se incautus effuderat, ut nihil aliud, si negare tentaret, quam, non dico impudentissimus, sed insanissimus appareret.
5 Auditorem sane Manichaeorum, non electum se esse confessus est.
Augustinus HOME