monumenta.ch > Augustinus > 2
Augustinus, Epistolae, 235, 1. <<<    

Augustinus, Epistolae, 235, 2.

1 In his verbis sentio, ni fallor, videri tibi non sufficere ad viam qua itur ad Deum, uti vir bonus, piis, iustis, puris, castis, veris dictis factisque promereatur deos, quorum comitatu vallatus in illum summum Deum omnium creatorem ire festinet, nisi etiam sacrorum antiquorum piis praeceptis expiationibusque purgetur.
2 Quamobrem velim scire quid arbitreris esse per sacra purgandum in eo qui pie, iuste, pure, veraciterque vivendo promeretur deos, et per eos unum illum deorum Deum.
3 Si enim adhuc sacris purgandus est, utique mundus non est: et si mundus non est, pie, iuste, pure casteque non vivit.
4 Si enim iam ita vivit, iam mundus est: porro iam mundum atque purum, quid opus est sacris expiando purgari?
5 Itaque hic nodus est disputationis nostrae, quo soluto consequentia videbimus: vivatne homo bene, ut sacris purgetur; an sacris purgetur, ut bene vivat: an ipse quantuscumque bene vivendi in homine modus nondum sit idoneus ad beatam vitam, quae ex Deo capitur, nisi accedant adiumenta sacrorum; an bene vivendi quaedam velut portio sit etiam sacra percipere, scilicet ut non aliud sit bene vivere, aliud sacrate vivere, sed bene vivendi terminis etiam sacrata vita claudatur.
6 Horum quatuor quae proposui, quod potissimum probes, quaeso te litteris aperire non pigeat.
7 Plurimum quippe interest ad id quod suscepimus inter nos colloquendo peragere, ne cum multa non necessaria, tanquam ea sentias quae forte non sentis, refellere molior, tempus necessarium in superfluis insumatur.
8 Onerare te itaque epistola nolui, ut te cito rescribente caetera contexamus.
Augustinus HOME