7 | Cum enim dixisses eam viam in Deum esse meliorem, qua vir bonus, piis, iustis, puris, castis, veris dictis factisque sine ulla temporum mutatorum captata iactatione probatus, et deorum comitatu vallatus, Dei utique potestatibus emeritus; id est, eius unius, et universi, et incomprehensibilis, et infatigabilis, ineffabilisque Creatoris adimpletus virtutibus, quos, ut verum est, Angelos dicitis, vel quid alterum post Deum, vel a Deo, vel cum Deo, aut in Deum intentione animi mentisque ire festinat (quae verba ex epistola tua recognoscis); cum addidisti, et aisti: Via est, inquam, qua purgati antiquorum sacrorum piis praeceptis, expiationibusque purissimis, et abstemiis observationibus decocti, anima et corpore constantes deproperant. |