monumenta.ch > Augustinus > 3
Augustinus, Epistolae, 234, 2. <<<    

Augustinus, Epistolae, 234, 3.

1 De Christo autem tuae iam credulitatis carnali et spiritu Deo, per quem in illum summum, beatum, verum, et patrem omnium ire securus es, domine pater percolende, non audeo nec valeo quid sentiam exprimere; quia quod nescio, difficillimum credo definire.
2 Ut autem me cultorem tuarum virtutum dignatus es iam olim scienti insinuare quod diligas, satis ad bonae vitae testimonium habeo, quod cum ne tibi displiceam, qui Deo te animamque tuam quotidie insinuas, custodio: intelligis procul dubio quod et ego te delectabiliter diligam, cum tui iudicii de me habiti normam lineamque accipiens teneam.
3 Sed ante omnia, quaeso te, ut exiguissimae opinioni meae veniam concedas, et sermoni meo ad te, quia coegisti, remisso forte, incongruo facile indulgeas, et me quid de his existimes, vel tu quid sentias, sanctis scriptis tuis, ut ille ait, iam non melle, sed nectare dulcioribus (Ovid. Trist. 5, Eleg. 5), si mereor, informare digneris.
4 Dei pietate perfruaris, domine pater, ac perpetua sanctitate Deo placeas, quod necesse est.
Augustinus HOME