Augustinus, Epistolae, 234, 2.
1 | Verum qua via effici possit, magis est ut tu non nescias, et mihi non insinuato extrinsecus aliquo dissertes, quam ut a me, domine percolende, scias. |
2 | Quia tunc, fateor, huius boni in sedem profecturus sufficiens, ut mea expetunt sacerdotia, minime necdum, et si tamen potuero, viaticum colligo. |
3 | Verum quid traditum sancte atque antiquitus teneam atque custodiam, ut potuero paucis edicam. |
4 | Via est in Deum melior, qua vir bonus, piis, puris, iustis, castis, veris dictis factisque, sine ulla temporum mutatorum captata iactatione probatus, et deorum comitatu vallatus, Dei utique potestatibus emeritus; id est, eius unius, et universi, et incomprehensibilis, et ineffabilis, infatigabilisque Creatoris impletus virtutibus, quos, ut verum est, Angelos dicitis, vel quid alterum post Deum vel cum Deo, aut a Deo, aut in Deum intentione animi mentisque ire festinat. |
5 | Via est, inquam, qua purgati antiquorum sacrorum piis praeceptis expiationibusque purissimis, et abstemiis observationibus decocti, anima et corpore constantes deproperant. |