Augustinus, Epistolae, 234, 1.
1 | Beatus sum, et relucentis puro virtutis tuae lumine admodum illustratus, qui dignum me divini tui affaminis honore cumulandum esse duxisti. |
2 | Sed grave mihi onus et difficillimam respondendi provinciam, domine venerande, satis imponis, praecipue tuis percontationibus, et sub hoc tempore in talibus explicandis, per meae opinionis sententiam, id est, a pagano homine. |
3 | Quaestionibus siquidem abundet quod ex parte vel iamdudum inter nos convenerit, vel nunc identidem litteris magis magisque conveniat praeceptis, non dicam tantum Socraticis, nec tuis, Romanorum vir vere optime, propheticis, aut paucis Ierosolymiticis; sed etiam Orpheicis atque Ageticis, et Trimegisticis, longe ante illis antiquioribus, et pene rudibus adhuc saeculis diis auctoribus enatis, et toti orbi terrae certis limitibus partitae trifariam divinitus ostensis, priusquam nomen aut Europa caperet, aut Asia acciperet, aut Libya possideret virum bonum, ut tu, medius fidius, et eris et fuisti. |
4 | Siquidem adhuc post hominum memoriam nisi Xenophontis figmentis compositae fabulae schema concedas, adhuc audierim, legerim, viderim neminem, aut certe post unum, nullum, quod, Deo teste, bono periculo certoque dixerim, nisi te, Deum et conniti semper agnoscere, et posse puritate animi, corporisque proiecta gravedine sectari facillime, et spe perfectae conscientiae, non dubia credulitate tenere. |