Augustinus, Epistolae, 232, 6.
1 | Quoniam ergo a vanitate superbiae prius ad humilitatem deponendi sumus, ut inde surgentes solidam celsitudinem teneamus; non potuit hoc nobis tanto magnificentius, quanto blandius inspirari, ut nostra ferocitas non vi, sed persuasione sedaretur, nisi verbum illud, per quod se Angelis indicat Deus Pater, quod Virtus et Sapientia eius est, quod corde humano visibilium rerum cupiditate caecato videri non poterat, personam suam in homine agere atque ostendere dignaretur, ut magis homo timeret extolli fastu hominis, quam humiliari exemplo Dei. |
2 | Itaque non Christus regno terreno decoratus, nec Christus terrenis opibus dives, nec Christus illa terrena felicitate praefulgens; sed Christus crucifixus, per totum terrarum orbem praedicatur. |
3 | Quod riserunt prius populi superborum, et adhuc rident reliquiae: crediderunt autem prius pauci, nunc populi; quia tunc ad fidem paucorum, et contra irrisionem populorum, cum Christus crucifixus praedicaretur, claudi ambulabant, muti loquebantur, surdi audiebant, caeci videbant, mortui resurgebant. |
4 | Sic tandem animadvertit terrena superbia, nihil in ipsis terrenis esse potentius humilitate divina (I Cor. I, 23-25), ut etiam saluberrima humilitas humana, contra insultantem sibi superbiam, divinae imitationis patrocinio tueretur. |