Augustinus, Epistolae, 232, 5.
1 | Est quiddam invisibile, ex quo Creatore principio sunt omnia quae videmus, summum, aeternum, incommutabile et nulli effabile nisi tantum sibi. |
2 | Est quiddam, quo se ipsa summitas maiestatis narrat et praedicat, non impar gignenti atque narranti Verbum, quo ille qui Verbum gignit, ostenditur. |
3 | Est quaedam sanctitas, omnium quae sancta fiunt sanctificatrix, ipsius incommutabilis Verbi per quod narratur illud principium, et ipsius principii quod pari se Verbo narrat, inseparabilis et indivisa communio. |
4 | Quis autem hoc totum, quod non dicendo dicere conatus sum, et dicendo non dicere; quis hoc possit serenissima et sincerissima mente contueri, eoque contuitu beatitudinem ducere, atque in id quod intuetur deficiens quodammodo se oblivisci, et pergere in illud cuius visio nobis invisibilis est, quod est immortalitate indui, et obtinere aeternam salutem, per quam me salutare dignamini? |
5 | Quis hoc possit, nisi qui omnes superbiae suae toros inanes, peccata sua confitens, complanaverit, seque substraverit mitem atque humilem ad excipiendum Deum doctorem? |