monumenta.ch > Augustinus > 4
Augustinus, Epistolae, 232, 3. <<<     >>> 5.

Augustinus, Epistolae, 232, 4.

1 Haec omnia Scripturae divinae, quae in manus omnium iam venerunt, ante longissima tempora futura esse testatae sunt.
2 Haec omnia tanto robustiore fide laetamur fieri, quanto maiore auctoritate praedicata esse in sanctis Litteris invenimus.
3 Numquidnam, obsecro vos, numquidnam solum iudicium Dei, quod inter fideles atque infideles futurum esse in eisdem Litteris legimus, cum illa omnia sicut praedicta sunt venerint; numquidnam solum iudicium Dei venturum non esse putabimus?
4 Imo vero veniet, sicut illa omnia venerunt.
5 Nec quisquam erit homo nostrorum temporum, qui se in illo iudicio de sua possit infidelitate defendere; cum Christum cantet et iustus ad aequitatem, et periurus ad fraudem, et rex ad imperium, et miles ad pugnam, et maritus propter regimen, et uxor propter obsequium, et pater propter praeceptum, et filius propter obedientiam, et dominus propter dominationem, et servus propter famulatum, et humilis ad pietatem, et superbus ad aemulationem, et dives ut porrigat, et pauper ut sumat, et ebriosus ad phialam, et mendicus ad ianuam, et bonus ut praestet, et malus ut fallat; et christianus venerator, et paganus adulator, omnes Christum cantant, et qua voluntate atque ore cantent, eidem ipsi quem cantant rationem sine dubio reddituri sunt.
Augustinus HOME