monumenta.ch > Augustinus > 2
Augustinus, Epistolae, 232, 1. <<<     >>> 3.

Augustinus, Epistolae, 232, 2.

1 Quod enim scripsistis, Patri Augustino, in Domino aeternam salutem, cum legerem, tanta spe subito erectus sum, ut crederem vos ad ipsum Dominum, et ad ipsam aeternam salutem aut iam esse conversos, aut per nostrum ministerium desiderare converti.
2 Sed ubi legi caetera, refriguit animus meus: quaesivi tamen ab epistolae perlatore utrum iam vel essetis christiani, vel esse cuperetis.
3 Cuius responsione posteaquam comperi nequaquam vos esse mutatos, gravius dolui quod Christi nomen, cui iam totum orbem subiectum esse conspicitis, non solum a vobis repellendum, sed etiam in nobis irridendum esse credidistis.
4 Non enim potui cogitare alterum Dominum, secundum quem posset episcopus pater a vobis vocari, praeter Dominum Christum: et si esset hinc aliqua de interpretatione vestrae sententiae dubitatio, subscriptione epistolae tolleretur, ubi aperte posuistis, Optamus te, domine, in Deo et Christo eius, per multos annos semper in clero tuo gaudere.
5 Quibus omnibus perlectis atque discussis, quid mihi aliud occurrere potuit, aut cuilibet homini potest, nisi aut veridico aut fallaci scribentium animo haec esse conscripta?
6 Sed si veridico animo ista scribitis, quis vobis ad hanc veritatem interclusit viam?
7 quis aspera dumeta substravit?
8 quis rupium praerupta inimicus opposuit?
9 postremo quis basilicae ianuam ingredi cupientibus clausit, ut in eodem Domino per quem nos salutatis, eamdem salutem nobiscum habere nolitis?
10 Si autem fallaciter atque irridenter haec scribitis, itane tandem mihi negotia vestra curanda imponitis, ut nomen eius per quem aliquid possum, audeatis non veneratione debita attollere, sed insultatione adulatoria ventilare?
Augustinus HOME