Augustinus, Epistolae, 231, 7.
1 | Misi et alios libros quos non petisti, ne hoc tantummodo facerem quod petisti; de Fide rerum quae non videntur, de Patientia, de Continentia, de Providentia, et unum grandem de Fide et Spe et Charitate. |
2 | Hos omnes si dum es intra Africam legeris, iudicium tuum mitte de illis; aut mitte nobis, aut quo nobis a domino fratre Aurelio mittatur, ibi dimitte: quanquam et ubicumque fueris speramus inde litteras tuas, et hinc tu, dum possumus, nostras. |
3 | Suscepi gratissime quae misisti; ubi et salutem meam quamvis corporalem, quoniam vis me utique sine impedimento malae valetudinis Deo vacare, et bibliothecam nostram, ut sint unde libri vel parentur vel reparentur, adiuvare dignatus es. |
4 | Rependat tibi Dominus et hic et in futuro saeculo bona, quae talibus qualem te esse voluit, praeparavit. |
5 | Pignus pacis apud te depositum, nostrumque utrique dulcissimum, sicut ante a me salutari, ita nunc resalutari peto. |