monumenta.ch > Augustinus > 6
Augustinus, Epistolae, 231, 5. <<<     >>> 7.

Augustinus, Epistolae, 231, 6.

1 Quia igitur non potui verbis explicare quantam delectationem de tuis litteris ceperim, unde me delectaverint, dixi: iam quod nequivi satis dicere, id est, quantum delectaverint, tibi coniiciendum relinquo.
2 Sume itaque, mi fili, sume, vir bone et non in superficie, sed in christiana charitate christiane; sume, inquam, libros, quos desiderasti, Confessionum mearum: ibi me inspice, ne me laudes ultra quam sum; ibi non aliis de me crede, sed mihi; ibi me attende, et vide quid fuerim in meipso, per meipsum; et si quid in me tibi placuerit, lauda ibi mecum, quem laudari volui de me; neque enim me.
3 Quoniam ipse fecit nos, et non ipsi nos (Psal. XCIX, 3); nos autem perdideramus nos, sed qui fecit, refecit.
4 Cum autem ibi me inveneris, ora pro me ne deficiam, sed perficiar; ora fili, ora.
5 Sentio quid dicam, scio quid petam; non tibi videatur indignum, et quasi ultra merita tua: fraudabis me magno adiutorio, si non feceris.
6 Non solum tu, sed etiam omnes qui ex ore tuo dilexerint, orate pro me: hoc eis me petivisse indica, et si multum nobis tribuitis, iussisse nos existimate quod petimus, et tamen date petentibus, vel obtemperate iubentibus.
7 Orate pro nobis.
8 Lege Litteras divinas, et invenies ipsos arietes nostros Apostolos petiisse hoc a filiis suis, sive praecepisse auditoribus suis.
9 Ego certe quoniam hoc a me petiisti pro te, quantum faciam, videt qui exaudiat, qui videbat quia et ante faciebam: sed redde etiam in hac re dilectionis vicem.
10 Praepositi vestri sumus; grex Dei estis: considerate et videte pericula nostra maiora esse quam vestra, et orate pro nobis.
11 Hoc enim et nobis condecet et vobis, ut bonam rationem de vobis reddamus pastorum principi et omnium nostrum capiti, pariterque evadamus huius mundi periculosiores blanditias quam molestias, nisi cum pax eius ad hoc proficit, quod Apostolus orare nos monuit, ut quietam vitam et tranquillam agamus in omni pietate et charitate (I Tim. II, 2).
12 Si enim desit pietas et charitas, quid est ab illis et a caeteris mundi malis tranquillitas et quies, nisi luxuriae perditionisque materies, sive invitamentum, sive adiumentum?
13 Ut ergo habeamus quietam et tranquillam vitam in omni pietate et charitate, quod nos pro vobis, orate pro nobis, ubicumque estis, ubicumque sumus nusquam enim non est, cuius sumus.
Augustinus HOME