Augustinus, Epistolae, 231, 5.
1 | Ecce quam multa dixi, et quid sit illud quod me longe amplius eloquio tuo, longe amplius laudibus meis in tuis litteris delectavit, non adhuc dixi. |
2 | Quid autem putas esse, o bone homo, nisi quod te talem virum, et non visum feci amicum; si tamen non visum dicere debeo, cuius non corpus, sed animam in ipsis tuis litteris vidi, ubi de te, non sicut antea fratribus meis, sed mihi credidi? |
3 | Quis enim esses iam quidem acceperam, sed qualis erga me esses, nondum tenebam. |
4 | Ex hac amicitia tua etiam laudes meas, quae me quo fine delectent satis dixi, multo uberius Ecclesiae Christi non dubito profuturas; quandoquidem etiam labores meos in defensione Evangelii adversus reliquias impiorum daemonicolarum sic habes, sic legis, sic amas, sic praedicas, ut in eis tanto fiam notior, quanto es ipse nobilior: eos enim latenter illustris illustras, clarusque declaras, et ubi prodesse posse perspicies, ignorari omnino non sines. |
5 | Si unde id sciam quaeris: talis mihi apparuisti in litteris tuis. |
6 | Hinc iam vide quantum me illae litterae delectare potuerint: si bene de me existimas, cogitas quantum me Christi lucra delectent. |
7 | Iamvero quod te ipsum, qui, ut scribis, a parentibus, ab avis, et postrema usque gentis prole Christi iura percipere potuisti, tamen adversus gentiles ritus, ut nunquam alias, eisdem laboribus meis adiutum esse significas; parumne cogito quantum boni aliis, et quam multis, quam claris, et quam facile, quamque salubriter per illos caeteris quibus talia conveniunt, possint scripta nostra te commendante atque disseminante conferre? |
8 | aut hoc cogitans possumne parvorum vel mediocrium gaudiorum iucunditate perfundi? |